Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.3.1 Cic. Fam. 14.3.3 (English) >>Cic. Fam. 14.3.5

14.3.1 accepi ab Aristocrito tris epistulas, quas ego lacrimis prope delevi ; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque ; ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. meum fuit officium vel legatione vitare periculum vel diligentia et copiis resistere vel cadere fortiter. hoc miserius, turpius, indignius nobis nihil fuit. 14.3.2 qua re cum dolore conficior tum etiam pudore ; pudet enim me uxori meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse. nam mi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur. inimici sunt multi, invidi paene omnes ; eicere nos magnum fuit, excludere facile est. sed tamen quam diu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse videantur.

14.3.3 ut tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est, a quem etiam inimici volunt vivere in tantis miseriis ; ego tamen faciam quae praecipis. amicis quibus voluisti egi gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio scripsi a te certiorem esse factum. Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos et officio et ego perspicio et omnes praedicant. di faxint ut tali genero mihi praesenti tecum simul et cum liberis nostris frui liceat! nunc spes reliqua est in novis tr. pl. et in primis quidem diebus ; nam si inveterarit, actum est.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.3.1 Cic. Fam. 14.3.3 (English) >>Cic. Fam. 14.3.5

Powered by PhiloLogic